|
Lyrics:
Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias
Ut te postremo donarem munere mortis
Donarem munere mortis
Et mutam nequiquam alloquerer cinerem
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum
Heu miser indigne frater adempte mihi
Frater adempte mihi
Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
Tradita sunt tristis munere ad inferias
Accipe fraterno multum manantia fletu
Multum manantia fletu
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale
Ave atque vale...
Download Now!!!
Copyright © 2020 Zortam.com. All Rights Reserved.
|